J.M.Neale: Hymni Ecclesiae, 1851
Title Page and Preface, transcribed from a copy in St Deiniol's Library, Hawarden
(Title-page)
PRODIERUNT, ante duodecim annos, Hymni Ecclesiae, in duos tomos distributi. Ex his, alter Breviarii Parisiensis, alter Romani, Sarisburiensis et Eboracensis hymnos selectiores continebat. Opus sane utilissimum: nec minus nitore formae quam materiae excellentia, commendatum. Id tantum erat dolendum, ut Hymni Romani ex Reformatione (sive, ut verius dicam, deformatione) Urbani Papae VIII., potios quam ex incorruptis et suavioribus Liturgiarum antiquiorum fontibus desumerentur.
Anno praeterito, publici juris factum est Hymnale secundum usum insignis et praeclarae Ecclesiae Sarisburiensis: et hoc ipso anno ejusdem Hymnalis pars prima prodiit Londini, apparatu critico, notis musicis, variis lectionibus luculentissime instructa. Cujus editor inter homines hymnologiae peritissimos omnium consensu locum habebit.
Hae sunt Hymnorum editiones quae ad hunc diem nostris temporibus in Anglia prodierunt. Curae mihi fuit ne iterum repetam quae in illis jamdudum leguntur. Quum autem Editio illa Londiniensis non ante a prelo prodierit, quam nostra typis mandata fuerit, pauci qui ibi habentur hymni, et hic invenientur.
De notris ita se res habet. Ii ex plus minus LXXX Breviariis, (quorum catalogum versa dabit pagina) Ecclesiarum Germanicae, Lusitanae, Hispanicae, Gallicanae, desumuntur.
Magnam Breviariorum, quibus usus sum, partem Viri Reverendi, et horum studiorum peritissimi, Gulielmi Joannis Blew, humanitati debeo. Accesserunt ex Hispania et Lusitania aliqua, rarissima quidem illa, vel potius prope deperdita: qualia sunt Evorense, Zamorense, Caesaraugustanum, Bracharense. Accesserunt ex Hymnologiis variis, praesertim vero ex Thesauro Hymnologico V.D.Hermanni Adalberti Daniel, opere nunquam satis laudando, multi ex officiis Germanii vetustioribus Hymni. Erant quae nostro in libello inseruissem, nisi ea jam a Viro Reverendo, Richardo Trench, publici juris facta esse viderim.
Sat certum exploratum habeo, Hymnos, qui hic multi occurrunt, Ecclesiae Gallicanae hodiernos, a vetustioribus quam maxime antecelli. Sed ne hos quidem spernendos esse existimo: imo forsitan eos, qui in his studiis minus exercitati sunt, ad veterem illum verae Hymnologiae gustum facilius adducent.
Quod Hymnos attinet Mozarabicos, ii e Breviario Arevaliano decerpuntur. Arevalus enim primus multos e MSS. eruit, qui Thomasii effugerant oculos. Hymnologiae Daniellanae, ut videtur, opus Arevalianum, quod est inter rariora, nunquam patuit. Editor enim non nisi eos dedit, quae antea excuderat Thomasius.
Notulas quasdam hic illic addidi: emendationesque nostras, si quae necessariae videbantur, diligenter notavi. Excipiendae sunt Hymnorum Mozarabicorum correctiones: quae tam multae, et plerumque tam certae, exstiterunt, ut oculos mentemque lectoris in omnibus recensendis fatigari nollem.
Sunt, fateor, in libello nostro verba, sunt sententiae, quas aliter a scriptoribus prolatas fuisse velim. Eas tamen reliqui, qui censoris Theologici partes minime in me suscipere vellem. Nec ideo a me singula verba fuisse approbata quia singulos Hymnos publici factos esse juris vidit, credat Lector.
Quod si opusculum nostrum non ingratum iis, quibus haec placent studia, fuisse intellexerim, prodibit forsan pars secunda, e Breviariis Suecicis, Italicis, Danicis, Slesvicensibus, Polonicis, &c., desumpta.
End of File. Return to Top . . .
<< Back to the Enchiridion Notes on Hymni Ecclesiae
<< Back to the Alphabetic Index of Source Books
(The Rejoice & Sing Enchiridion:edited by David Goodall; last amended 8/4/02)